Schola Catharina



Solemnity of All Saints (November 1st)

Introitus (Ps. 32)
Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore Sanctorum omnium: de quorum solemnitate gaudent angeli, et collaudant Filium Dei
Tussenzang ():
Exsultate iusti in Domino: rectos decet colllaudatio.
Graduale (Ps. 33: 10, 11b)
Timete Dominum, omnes sancti eius: quoniam nihil deest timentibus eum. Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.
Alleluia (Mt. 11, 28)
Alleluia. Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis: et ego reficiam vos. Alleuia.
Offertorium (Sap. 3, 1.2.3)
Iustorum animae in manu Dei sunt,
et non tanget illos tormentum malitiae: visi sunt oculis insipientium mori:
illi autem sunt in pace, alleluia.
Communio (Mt. 5, 8, 9, 10; Ps 125)
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Tussenzang ():
in convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes.